- CINNA
- I.CINNAItaliae urbs, quam Romani Samnitibus eripuerunt, Diodorus. Macedoniae oppid. Antonin. Iacceranorum urbs in Hispania Tarraconeus. Ptolemaeo; est et Persidis oppidus, eidem. Denique, Thessaliae civitas a Cinno gigante Coei fratre dicta.II.CINNAPoeta doctissimus, Virgilii aequalis, cuius meminit Virg. Ecl. 9. v. 35.Nam neque adhuc Variô videor, neque dicere CinnâDigna, sed argutos inter strepere anser olores.Martialis, l. 10. Epigr. 21. v. 4.Iudice te maior Cinna Marone fuit.III.CINNATribunus plebis, qui, cum leges perniciosas de revocandis exulbus ferret, pulsus a Cn. Octavio Collega, magistratu exutus, ex urbe profugit, et bellum urbi intulit, accersitô C. Mariô, aliisque exsulibus ex Africa, qui in urbem recepti, caedibus omnia complevêre, inter quos Cn. Octavium Consulem, Marcum antonium Oratorem et Lucium Caesarem iugulârunt. Vide Appianum in Civilibus, et Plutarclium in Mario. Verum de hoc supra. Item Cinna alius, per errorem necatus a populo Romano fuit, forô mediô in funere Caesaris, cum unus ex interfectoribus eius crederetur. Plut. in Caesare. Item L. Cinna, fil. neptis Pompeii, Octavii temporibus, ab eo, contra quem coniuraverat, vitâ donatus est, res novas adfectans. Seneca, l. 1. de Clementia, c. 9. Quô ingenti beneficiô mactus, fidelissimus in posterum Augusto exstitit, eumque moriturus heredem scripsit. Dio.IV.CINNAurbs Galatiae meridionalis prope Ascanium lacum, in limite Phrygiae, longe ab Ancyra in Austrum Synnadae propior, in Asia minore.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.